- FOCUS
- FOCUSServio a fovendo dictus est quidquid fovet ignem, sive ara sit, sive quidquid aliud, in quo ignis fovetur. Peculiariter vox sumitur pro ara Diis domesticis, quos Penates Laresque olim dixêrunt, sacra. Unde Plaut. Aulul. Act. 2. Sc. 8. v. 16.Haec imponentur in Foco nostro Lari,Ut fortunatas faciat gnatae nuptias.Arnob. Genius Focorum Lat dicitur, l. 4. adv. Gent. Ideoqueve Lares nigros vocavit Prudent. l. 1. c. Symm. v. 204. et in veteri denario gentis Caesiae, Laribus Vulcanus superponitur. Servius etiam Tullius apud dionys. Halic. l. 4. Laris familiaris fil. creditus, quod eius mater conceperit in Foco: in cuius rei memoriam Compitalia Laribus, et ludos idem instituit. His, venerationis gratiâ, ignis accendebatur, annotante Capitolino in Pertinace: Et cum apud Lares sacrificaret, carbones vi vacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant. Hinc apud Italos vernacula vox Foculare, q. Focus Laris, et Sedulius l. 1. Carm.Hic laticem colit, ille Larem: sed iungere sacrisNon audent inimica suis, ne lite propinquâAut rogus exstinguat non magnas fortior undas,Aut validis tenues moriantur fontibus ignes.Foci quoqueve coronari dicti, quum Lares coronabantur, quod horum sedes apud Focum essent. Tibull. l. 1. Eleg. 5. v. 39.Num seror incestus sedes adiisse Deorum,Sertaque de sanctis diripuisse focis.Sic Ovid. celebrans diem natalem uxoris, coronâ dicitur velare focos, Trist. l. 5. Eleg. 5. v. 10. Imo disertim in foco Lares collocat Euclio ille Plautin. in Aulul. Prolog. v. 2. ut vidimus: vide quoqueve Car. Pasch. Coron. l. 4. c. 3. Focus vero ex laterculis crudis antiquitus constabat: unde eius Genius Laterani quoqueve nomine adauctus est, teste Arnobio supra laudato: quandoqueve vero et testis. Nam tubulus, quo cingebatur ἡ ὀπὴ, i. e. κάπνη, sive foramen, per quod exibat et exhalabatur fumus, nonnumquam testaceus: unde ὀπαίαν κεραμίδα Graeci appellabant, uti Eustathius docet; χέραμον Pherecrates vocat apud. Athen. l. 7.Ο῞ζεὸς δ᾿ὓων ὄινῳ καιπνία, κατὰ τοῦ κεράμου βαλανεύσει.Ubi κέραμον non pro tegulis, quâ tamen significatione frequentissime usurpatur, sed ἀντὶ τῆς ἀπαίας κεραμίδος, pro tubulo testaceo, accipiunt Eruditi: Sic enim ἆνον καπνίαν non temere dicit facerus Comicus, vini genus hoc nomine appellatum, et κάπνιον simul alludens, quâ vineum Iovis imbrem descensurum ait. Vide Des. Heraldum ad Arnob. l. 4. Erat autem in atrio, non procul a ianua, in quo ignem ardentem servare Ianitorum erat. Quare apud Petron. Lares argentei Trimalcionis, Edit. Gonsalis de Salas p. 16. Edit Bosch. c. 29. in aedicula, inter ianuam et atrium, locati leguntur. Arnob. in Coquinis fuisse indicat advers. Gentes l. 4. Et quid quaeso, ut faciat praesidatum, Focorum iste Deus sortitus est? Per humani generis coquinas currit, inspiciens et explorans, quibusdam lignorum generibus ardor in foculis excitetur. Eum luculentum, pro officio habebant Stat. Achill. l. 1. v. 120.——— properatque dapes, largoque serenatIgne domum ——Unde focus pervigil, inter pauperiorum quoqueve praecipua vota, Idem l. 4. Sylv. 5. v. 13.Nos parca tellus, pervigil et focus,Culmenque multo lumine sordidumSolantur etc.Potro corona in Focum addebatur, teste Catone de Re Rust. c. 43. quae ex lana fuit. Ovid. Fast. l. 3. v. 30.Decidit ante sacros lanea vitta focos.Et Propert. l. 4. Eleg. 6. de pugna Actiaca Navali v. 5.Costum molle date, et blandi mihi thuris honores,Terque Focum circa laneus orbis eat.Qui ambo hanc coronam indigitantes, ostendere voluêrunt, lanam, ut ex Plin. notum, familiare maxime indumentumsubministrate, et ob id Latibus eam convenite maxime. Usus eius in expiatoriis et Magicis sacris inprimis, ut ex Pharmaceutria Virg. palam est: Eclog. 8. v. 64.Effer aquam et molli cinge haec altaria vittaEt circa eum pueri circumferebantur per obstetrices vel ministras currentes, quinto a nativitate die, quod festum Α᾿μφιδρομια hinc et per metathesin Δρομίαμφια, appellavêre Graeci, vide Suid. in voce Α᾿μφιδρόμια: ad quem tamen locum, focum illum nil, nisi aras Deorum hostiis calentes, fuisse, notat Thom. Bartholin. de Puerperio Vett. Graecis Ε῾ςία, de qua voce vide in Vesta, nam et hanc esse inter Deos Penates, ab Aenea in Italiam delatos, creditum olim. Ut et hoc addam, hodie socis substernimus lapides, quos Graeci πυρομάχους et πυρίτας, dixêre, quod in igne non dissiliant, nequeve frangantur nec crepitent, Lat. Molares, de quibus vide infra, ut et Salmas. ad Solin. p. 717. A' Foco, dicti Focarii servi, quorum meminit Ulpian. l. 1. §. 5. ff. Naut. Caup. Stabul, ubi eos Atriariis iungit: et Focariae, mulieres culinae adscriptae, quarum mentio apud eundem l. 12. §. eod. Pomponium item et Paulum. Sunt tamen, qui Focarias concubinas interpretentur, occasione loci Varronis de Re Rustic. l. 2. c. 10. cum ait, Sed eas esse mulieres oportet firmas, non turpes, quae in opere, ut in multis regionibus, non cedant viris: ut in Illyrico passim videre licet, quod vel pascere pecus, vel ad focum afferre ligna ac cibum coquere vel ad casas instrumentum servare possunt. Vide Pignor. de Servisp. 255. A' Foco, quoqueve nota phrasis, pro aris et focis pugnare, orta est: in quae verba milites Romanos iurare solitos fuisse, docet Turneb. Advers. l. 10. c. 7. Angli dicunt, for God and our Country. Apud Recentiores indidem Foagium seu Focagium, census est, qui exigitur a domino feudali pro singulis focis seu domibus subditorum ac tenentium suorum: καπνικὸν, Scriptoribus Byzantinis, Theophani, Cedreno et Scylitzae, Zonarae, aliis; Gall. Fovage, vide C. du Fresne Gloss. ubi, cum in Normanniae Ducatu inprimis obtinuerit, singulisqueve trienniis a populo exsolvi solitum fuerit, pluribus, et accurate de hoc tributi genere agit. Sed et Focos appellatas esse aras, Inferis Numinibus consecratas, Serv. ait, ad Ecl. 5. v. 65. Varro Diis Superis altaria, terrestribus aras, Inseris focos dicari affirmat. Und Stat, Theb. l. 4. v. 457.Tres Hecatae, totidemque satis Acheronte nefastoVirginibus iubet esse focos ———Idem tamen aliter ad Aen. l. 3. v. 134. Focorum commemoratione instantium sacrificiorum mentio inicitur, quod ita esse multis locis docetur. Quidam aras, superorum Deorum volunt esse; Medioximorum, i. e. Marinorum, focos; Inferiorum vero tumulos; ad quae verba vide Casp. Barth. Animadv. ad Pap. Stat. d. l. Nec omittendum quod absque foco accenso nulla Gentilibus sacra fuerint, uti diximus supra ubi de Dedicandi ritu. Sed et e Foco velut alylo sanctissimo, supplicem extrahere nefas, apud omnes olim Graecos, non minus, ac ab ara, aut Principis statua abripere, qua de re pleni Iurecoss. libb. Vide et Hadr. Turneb. Advers. l. 21. c. 8. Iac. Revardum Var. l. 1. c. 7. et Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.